Araçlar Gözat
16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: 17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? 18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea, 19 et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. 20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? 21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
İncil — Latince Vulgata
»