15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
18 [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,
in quo bene complacuit animæ meæ.
Ponam spiritum meum super eum,
et judicium gentibus nuntiabit.
19 Non contendet, neque clamabit,
neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:
20 arundinem quassatam non confringet,
et linum fumigans non extinguet,
donec ejiciat ad victoriam judicium:
21 et in nomine ejus gentes sperabunt.] İncil — Latince Vulgata