Araçlar Gözat
9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur. 10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
İncil — Latince Vulgata
»