281 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. 2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.
İncil — Latince Vulgata