33 O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! 34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? 35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen.
İncil — Latince Vulgata