10 sicut scriptum est: [Quia non est justus quisquam:
11 non est intelligens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulchrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant:
venenum aspidum sub labiis eorum:
14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
16 contritio et infelicitas in viis eorum:
17 et viam pacis non cognoverunt:
18 non est timor Dei ante oculos eorum.]
İncil — Latince Vulgata