18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.
19 Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago.
20 Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet:
22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:
23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
İncil — Latince Vulgata