Araçlar Gözat
9 Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, 10 sicut scriptum est: [Quia non est justus quisquam:
11 non est intelligens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulchrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant:
venenum aspidum sub labiis eorum:
14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
16 contritio et infelicitas in viis eorum:
17 et viam pacis non cognoverunt:
18 non est timor Dei ante oculos eorum.] 19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. 21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.
İncil — Latince Vulgata
»