Araçlar Gözat
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. 18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. 19 Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. 20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
İncil — Latince Vulgata
»