211 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est.
2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac:
4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
5 cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
6 Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi.
7 Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni?
İncil — Latince Vulgata