11 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias,
2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit.
3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se,
4 ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potentiæ suæ, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
İncil — Latince Vulgata