35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?
36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.
İncil — Latince Vulgata