5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? 6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: 7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. 8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. 10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. 11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. 12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. 13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: 14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
İncil — Latince Vulgata