9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
14 [Gloria in altissimis Deo,
et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.]
İncil — Latince Vulgata