20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. 21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:
İncil — Latince Vulgata