6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? 7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? 8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: 9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. 10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
İncil — Latince Vulgata