24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25 David enim dicit in eum: [Providebam Dominum in conspectu meo semper:
quoniam a dextris est mihi, ne commovear:
26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,
insuper et caro mea requiescet in spe:
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno,
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
İncil — Latince Vulgata