Araçlar Gözat
49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? 50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? 51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: 52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres 53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
İncil — Latince Vulgata
»